« Gallas et capo in cur tino uno morabantur, sed gallus dominabatur gallinis; capo autem humiliter cum ipsis picabat. Accidit quoque ut vulpes cepit gallum ipsumque comedit, sed cristam sive coronam non tetigit, imo illæsam servavit, et ad caponem ipsam deduxit dicens : 0 capo frater, socius tuus migravit de sœculo : sed per nimiam caritatem quam circa te habere cupio, coronam pulcherrimam capitis ejus tibi portabo, descende ad me et coronabo te, et eris postea princeps gallinarum ut erat ipse. Capo hoc audiens, cupiens dominari gallinas de pullario exivit et ad vulpem accessit; vulpes vero gaudens quum cito venit, eum cepit et jugulavit dicens : Non est omnibus credendum, sed a falsis est cavendum ; a talibus enim præcepit Salvator cavere dicens : Cavete ab his qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces. » (Matth. VII. De Gallo et Capone)
Dialogus creaturarum… Nicolas de Pergame, Gheraert Leeu, 1482