Laudo ilios qui student suo generi decus
Servare, suasque avilis addere imagines :
Etenim nobditas est res impretiabilis ;
Sed eos vitupero qui videri nobiles
Volunt, genusque perperam obscurum tegunt.
Illos sequenti connotavi fabulâ.
Pellem leonis forte asellus viderat
Suoque aptârat corporit ut sibi nobile
Apud ferarum gentem nomen quœreret.
Oblitus ergo generis et animi sui
Leonem agebat : Perque rura provolans
Et insueto aspectu terrens bestias,
Occurrit hero, qui simili fuit in metu,
Fugereque cœpit, nescius fraudis novœ.
Sed imperitus histrio t dum fingere
Vocem leonis uoluit, imprudentiœ
Pœnas dédit, nam cognitâ fallacià,
Perculso asello herus personam protinus
Eripuit, et clitellas imposuit suas.
Ad multos pertinet hoc exemplum : etenim homines
Non semper ii sunt qui videntur ; decipit
Frons prima sœpe ; verum nemo fallere
Diu valet : nam vel sermo, vel quid aliud,
Naturam prodit quam industria celaverat.
“Asinus personatus”
J. B. Reboul 1640 – 1719