Vulpem vinearum hostem et hortorum inaudita quidam cu-piens involvere calamitate, incensam ad caudam fasce alligato lineo, dimisit in fugam.
At quod res hominum inspicit numen in agros illam illius direxit qui miserat, flammas secum ferentem.
Aderat autem segetum tempestas, speque plena pulcrarum aestas mater spicarum.
Et homo sequebatur magnum deflens laborem ; neque benignis ejus aream oculis respexit Ceres.
Oportet esse mansuetum nec immodice irasci. Est quœdam irae Nemesis (a qua utinam caveam !), illos afficiens malo qui gravius irascuntur.
“Homo et Vulpes”