Principio progenies justorum fuit hommuni, o Branche fili, quam vocitant auream….. Tertia post illas quaedam extitit aenea, quam excepisse narrant divinam aliam, Heroum. Quinta, ferrea radix fuit pejusque genus. Aurea in aetate,…..et animalia cetera vocem habebant articulatam sermonibusque utebantur; et illorum erant fora silvis in mediis. Loquebantur et lapis abietisque folia ; loquebatur delphinus, Branche, navi ac nautae ; colloquebantur passeres intelligenter cum agricolis. Ex tellure nascebantur cuncta, nihil ipsa poscente ; mortalesque inter ac deos vigebat sodalitas. Haec autem disces sic habere se ac cognosces ex sapientis senis nostri AEsopi fabulas enarrantis libéra musa.Ut nunc unumquodque mandes mémorise, mellifluum tuae menti favum apponam , qui amarorum queas iamborum aspera cola sugere.
“Babrius – Prooemium”