Leo laqueo captus in silva, cum se ita irretitum videret ut nullis viribus se inde posse explicare confideret, murem rogavit ut, abroso laqueo, eum liberaret, promittens tanti beneficii non immemorem futurum. Quod cum mus prompte fecisset, leonem rogavit ut filiam eius sibi traderet in uxorem. Nec abnuit leo ut benefactori suo gratum faceret. Nova autem nupta ad virum veniens eum, cum non videret casu illum, pressit atque contrivit. Haec indicat fabula matrimonia et cetera consortia improbanda quae ab imparibus contrahuntur.
“De Leone et Mure”