Piscator maris passim litus radens, ac tenui calamo dulcem sustentans vitam, parvum quondam piscem seta cepit equina, eorum qui sunt in sartaginem idonei.
Piscis autem illum sic precabatur palpitans : « Quid inde lucri tibi ? aut quanti me vendes? Statura enim mihi nondum est perfecta, quippe quem nuper ad hancce rupem phycis genuit mater. Nunc igitur me sinas abire, neque occidas in- cassum. Ast, quum, marina fartus alga, factus ero grandi or, beatisque jam cœnis idoneus, tune hue veniens serius me capies ».
Talia mussitans rogabat saliensque. Sed non erat senecio-nem blanditiis decepturus, qui, acuto illum junco trajiciens, sic est fatus : « Qui parva quidem, at certa, non servavit, stolidus est, incerta si venetur ».
“Piscator et Pisciculus”