Piscator quidam tibias habebat quibus docte canebat. Atque ideo obsonium sperans amplum, suo sine labore, suavi tibiarum adfore excitum sono, rete deposito, modula te cantillabat.
At quum sufflando buccas delassaretur et frustra tibicinaret, jacta sagena, pisces cepit quam plurimos; humi quos cernens alium alio palpitantes modo, sic est cavillatus, jactum dum lavat retis : « Saltatis nunc sine tibia. Satius fuit vos saltare « pridem, quando choris praeibam tibia. »
Non est ut sine labore et otiose vagans lucrum facias. At quum ictu certo prada potiere cupita, tune dic’ere dicteria tempus erit ac ludere.
In eos narrata fabula fuit, qui incassum aliquid agunt et secus quam oportet.
“Piscator Tibicen”