Laurentius Abstémius
De Mulo et Equo
ulus conspiciens equum aureo freno ephippioque insignem, et purpureis opertum phaleris, rumpebatur invidia, illum beatum reputans, qui continue optimis vesceretur cibis et decoro amiciretur ornatu, se autem prae illo infelicem, qui clitellis male dolatis oppressus, quotidie maxima onera ferre cogeret. At ubi vidit equum pugna redeuntem multis affectum vulneribus prae illius calamitate se felicem appellabat, longe melius esse dicens quotidiano labore durum victum quaeritare et turpiter vestiri, quam post opimos et delicatos cibos et tantos ornatus mortis adire discrimina. Haec fabula monet regibus et principibus minime invidendum, quia divitiis et opibus abundent, ut cum vitam eorum longe pluribus periculis quam pauperum videamus esse subiectam.
“De Mulo et Equo”