Laurentius Abstémius
De Testudine et Ranis
Testudo conspicata ranas, quae in eodem stagno pascebantur, adeo leves agilesque, ut facile quolibet prosilirent et longissime saltarent, naturam accusabat, quod se tardum animal et maximo onere impeditum procreasset, utque, ne facile se movere posset, magna assiduo mole premeretur. At ubi vidit ranas anguillarum escam fieri et cuiuscumque vel levissimo ictu obnoxias, aliquantulum recreata dicebat, “Quanto melius est onus, quo ad omnes ictus munita sum ferre, quam tot mortis subire discrimina.” Haec fabula indicat ne aegre feramus dona naturae, quae maiori nobis commodo saepius sunt quam nos intelligere valeamus.